PRAETEXTUM

PRAETEXTUM
PRAETEXTUM
apud Senecam, Ep. 71. Sed Cn. Pompeius amittit exercitum: sed illud praeclarum Rei publicae Praetextum, optimates unô praeliô profligabuntur: ornamentum est. In Glossis, παρυφὴ, praetextum, quod ad extremam oram adsutum est. Hosych: παραςτροφὴν vocat, extremitatem vestis in se replicatam et corrotundatam contortamque, supra quam limbi vel fasciae purpureae vel clavi adsuebantur, quibus praetexebatur vestis. Unde περιπορφυρόσημος vestis, purpureis clavis praetexta; et παρυφαὶ, eiusmodi clavi ac limbi etc. Hinc itaquc Praetextum, pro ornamento. Sic Praetextum honoris, apud Val. Max. l. 7. c. 3. ex. 8. pro Insignibus Magistratus: et Praetextum triumphi, apud eundem l. 7. c. 1. ex 1. pro Insignibus triumphi; h. e. προχημα θριάμβου. Praeclavium quoque id Veteres dixêre, παράσημον Graeci: cum enim clavus in veste nihil aliud fuerit, quam purpura ὑφασμένη, praeclavus vel praeclavium merito παρυφὴ appellatur. Circumtextum idem signiisabat, Varro interpretatur purpuram circum etc. Vide quoque supra in vocibus Perinesus, Periclysis, alibique passim. Sed et Praetexta, apud Valerium, uti vulgo legitur, retineri potest: dum ne pro veste praetexta accipias, quas fuit Magistratuum insigne, non triumphantium. Namque etiam de purpurâ, quâ vestes praetexebantur, praetextae vocabulum occurrit. In Glossis, praetexta παρυφὴ. Idem Val. l. 5. c. 5. ex. 1. Itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit: triumphique praetextam huius accepit, illius tradidit. Ubi de ornamento vel insignibus triumphi iterum vox exponenda etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. cui adde de voce Praetextum Casaub. ad Iul. Suetonii, c. 30.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • praetextum — index pretext Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Oncidium praetextum —   Oncidium praetextum …   Wikipedia Español

  • Oncidium praetextum — Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked) …   Wikipedia

  • privilegia quae re vera sunt in praejudicium reipublicae, magis tamen habent speciosa frontispicia, et boni publici praetextum, quam bonae et legates concessiones; sed praetextu liciti non debet admitti illictum — /privaliyj(iy)a kwiy riy vira sant in prejadish(iy)am riyaypablasiy, meyjas teyman haebant spiyshiyowsa frantaspish(iy)a, et bownay pablasay pratekstam, kwaem bowniy et lageyliyz kanseshiyowniyz; sed pratekst(y)uw lisatay non debant admitay… …   Black's law dictionary

  • List of Theridiidae species — This page lists all described species of the spider family Theridiidae as of June 12, 2008.Achaearanea Achaearanea Strand, 1929 * Achaearanea acoreensis (Berland, 1932) Cosmopolitan * Achaearanea alacris (Keyserling, 1884) Colombia, Venezuela *… …   Wikipedia

  • PRAECLAVIUM — dixêre Veteres praetextum seu praetextam, extremitatem nempe vestis in se replicatam et corrotundatam contortamque, supra quam limbi vel fasciae purpureae vel clavi adsuebantur, quibus praetexebatur vestis. Afranius Homine: Tertiam diem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pretext — Pre text (?; 277), n. [F. pr[ e]texte, L. praetextum, fr. praetextus, p. p. of praetexere to weave before, allege as an excuse; prae before + texere to weave. See {Text}.] Ostensible reason or motive assigned or assumed as a color or cover for… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Oncidium — excavatum Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • Eintagsfliegen — Subimago der Märzbräune (Rhithrogena germanica) Systematik Stamm: Gliederfüßer (Arthropoda) …   Deutsch Wikipedia

  • Cloeon — Cloeon …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”